- PLEGIUS
- PLEGIUSapud Guil. Brittonem, Philippidos l. 1.A' Duce sufficiens sit Regi cautio, missisObisidibus, plegiis, iuramentôque receptô etc.vox est citimae aetatis, et fideiussorem notat, Gallis Plege; unde Plegium, vadimonium. Et Francum Plegium, in quo esse dicebatur, qui in Decenna erat seu decem hominum Collegio, quos sibi invicem plegios ac fideiussores capitales erga Regem, de damno ab eorum quolibet illato resarciendo, olim in Anglia fuisse, diximus, voce Friborga. Inquisitio autem, an omnes, qui duodecimum annum attigerunt, et ultra, in Decenna aliqua essent, ut Plegium suum haberent, bis quotannis a Vicecomite fiebat, semel post Pascha et iterum post festum S. Michaelis. Ad quos conventus omnes convenire tenebantur, nisi speciali privilegiô quis eximeretur, quod quieltum esse de franco plegio appellatur in Monastico Angl. Tom. I. p. 310. Hodie vero statur iuramentô cuiusque, qui annum duodecimum implevit etc. Vide Bractonum, Tract. de Coron. l. 3. c. 10. §. 1. Fletae Auctorem, l. 2. c. 52. Carolum du Fresne Glossario, ubi multa hanc in rem, Alios.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.